Encontrados 71 resultados para: oculus
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebræ sunt tenebræ quantæ erunt (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)
aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)
furta avaritiæ nequitiæ dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia (Evangelium secundum Marcum 7, 22)
quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis (Evangelium secundum Marcum 9, 46)
lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit (Evangelium secundum Lucam 11, 34)
sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus his qui diligunt illum (Epistula I ad Corinthios 2, 9)
et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore (Epistula I ad Corinthios 12, 16)
si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus (Epistula I ad Corinthios 12, 17)
non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii (Epistula I ad Corinthios 12, 21)
ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terræ etiam amen (Apocalypsis Ioannis 1, 7)