Encontrados 11 resultados para: offendiculum

  • non maledices surdo nec coram cæco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus (Liber Leviticus 19, 14)

  • jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 13)

  • quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum (Liber Proverbiorum 4, 12)

  • precare ante faciem et minue offendiculum (Liber Ecclesiasticus 17, 22)

  • sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit sanguinem vero ejus de manu tua requiram (Prophetia Ezechielis 3, 20)

  • et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 28, 24)

  • pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 12)

  • non ergo amplius invicem judicemus sed hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum (Epistula ad Romanos 14, 13)

  • noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat (Epistula ad Romanos 14, 20)

  • videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmibus (Epistula I ad Corinthios 8, 9)

  • si alii potestatis vestræ participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi (Epistula I ad Corinthios 9, 12)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina