Encontrados 221 resultados para: opus praemium

  • ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium ejus dominabitur ecce merces ejus cum eo et opus illius coram eo (Liber Isaiae 40, 10)

  • ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos (Liber Isaiae 41, 24)

  • væ qui contradicit fictori suo testa de samiis terræ numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est (Liber Isaiae 45, 9)

  • hæc dicit Dominus Sanctus Israël plastes ejus ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi (Liber Isaiae 45, 11)

  • et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo judicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo (Liber Isaiae 49, 4)

  • ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum (Liber Isaiae 54, 16)

  • telæ eorum non erunt in vestimentum neque operientur operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum (Liber Isaiae 59, 6)

  • populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meæ opus manus meæ ad glorificandum (Liber Isaiae 60, 21)

  • quia ego Dominus diligens judicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et fœdus perpetuum feriam eis (Liber Isaiae 61, 8)

  • ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ dicite filiæ Sion ecce salvator tuus venit ecce merces ejus cum eo et opus ejus coram illo (Liber Isaiae 62, 11)

  • iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum (Liber Isaiae 65, 7)

  • et loquar judicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum (Liber Ieremiae 1, 16)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina