Encontrados 55 resultados para: prædam

  • ut diripias spolia et invadas prædam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ (Prophetia Ezechielis 38, 12)

  • Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones ejus dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas (Prophetia Ezechielis 38, 13)

  • Et abundantes, et uberes urbes ingredietur et faciet quæ non fecerunt patres eius, et patres patrum eius rapinas, et prædam, et divinitas eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit et hoc usque ad tempus. (Prophetia Danielis 11, 24)

  • numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit prædam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit (Prophetia Amos 3, 4)

  • idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et prædam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide ædificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum (Prophetia Amos 5, 11)

  • ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas ejus et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra prædam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum (Prophetia Nahum 2, 13)

  • omnes ad prædam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem (Prophetia Habacuc 1, 9)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina