Encontrados 483 resultados para: regem Jora

  • et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ hæc dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Juda et principes ejus et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Ægypti (Liber Ieremiae 24, 8)

  • ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores ejus et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 25, 9)

  • cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 25, 12)

  • et eduxerunt Uriam de Ægypto et adduxerunt eum ad regem Joachim et percussit eum gladio et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis (Liber Ieremiae 26, 23)

  • et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Juda (Liber Ieremiae 27, 3)

  • et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc dicens subicite colla vestra sub jugo regis Babylonis et servite ei et populo ejus et vivetis (Liber Ieremiae 27, 12)

  • quæ non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jechoniam filium Joachim regem Juda de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Juda et Hierusalem (Liber Ieremiae 27, 20)

  • et Jechoniam filium Joachim regem Juda et omnem transmigrationem Judæ qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim jugum regis Babylonis (Liber Ieremiae 28, 4)

  • in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliæ filii Helciæ quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens (Liber Ieremiae 29, 3)

  • quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis hujus ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem (Liber Ieremiae 29, 16)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël vade et loquere ad Sedeciam regem Juda et dices ad eum hæc dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni (Liber Ieremiae 34, 2)

  • et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Hierusalem (Liber Ieremiae 34, 6)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina