Encontrados 4655 resultados para: res

  • quæ respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum (Liber Genesis 24, 18)

  • postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem (Liber Genesis 24, 22)

  • quæ respondit filia Bathuelis sum filii Melchæ quem peperit Nahor (Liber Genesis 24, 24)

  • habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons (Liber Genesis 24, 29)

  • cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ et audisset cuncta verba referentis hæc locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat juxta camelos et propter fontem aquæ (Liber Genesis 24, 30)

  • et adpositus est in conspectu ejus panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere (Liber Genesis 24, 33)

  • ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier (Liber Genesis 24, 39)

  • interrogavique eam et dixi cujus es filia quæ respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus et armillas posui in manibus (Liber Genesis 24, 47)

  • responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum ejus quicquam aliud tecum loqui (Liber Genesis 24, 50)

  • responderunt fratres ejus et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur (Liber Genesis 24, 55)

  • inprecantes prospera sorori suæ atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum (Liber Genesis 24, 60)

  • et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata jam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul (Liber Genesis 24, 63)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina