Encontrados 158 resultados para: tamquam

  • mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes (Epistula ad Hebraeos 13, 3)

  • quia omnis caro ut fænum et omnis gloria ejus tamquam flos fæni exaruit fænum et flos decidit (Epistula I Petri 1, 24)

  • et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum (Epistula I Petri 2, 5)

  • carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quæ militant adversus animam (Epistula I Petri 2, 11)

  • conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis (Epistula I Petri 2, 12)

  • sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum (Epistula I Petri 2, 14)

  • viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiæ vitæ uti ne inpediantur orationes vestræ (Epistula I Petri 3, 7)

  • si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum amen (Epistula I Petri 4, 11)

  • sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quærens quem devoret (Epistula I Petri 5, 8)

  • et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum (Epistula II Ioannis 1, 5)

  • hii autem quæcumque quidem ignorant blasphemant quæcumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur (Epistula Iudae 1, 10)

  • fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ (Apocalypsis Ioannis 1, 10)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina