Encontrados 81 resultados para: timere

  • noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiæ tuæ oblivisceris et obprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius (Liber Isaiae 54, 4)

  • tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum (Liber Ieremiae 1, 17)

  • in similitudinem palmæ fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene (Liber Ieremiae 10, 5)

  • et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis (Liber Ieremiae 40, 9)

  • nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu ejus (Liber Ieremiae 42, 11)

  • et tu noli timere serve meus Jacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas ejeci te te vero non consumam sed castigabo te in judicio nec quasi innocenti parcam tibi (Liber Ieremiae 46, 28)

  • et dixit Noli timere vir desideriorum pax tibi confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi Loquere Domine mi, quia confortasti me. (Prophetia Danielis 10, 19)

  • noli timere terra exulta et lætare quoniam magnificavit Dominus ut faceret (Prophetia Ioel 2, 21)

  • nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam (Prophetia Ioel 2, 22)

  • in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuæ (Prophetia Sophoniae 3, 16)

  • verbum quod placui vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti et spiritus meus erit in medio vestrum nolite timere (Prophetia Aggaei 2, 6)

  • et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Juda et domus Israël sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestræ (Prophetia Zachariae 8, 13)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina