Encontrados 112 resultados para: vias

  • nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam furorem meum in te et judicabo te juxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera tua (Prophetia Ezechielis 7, 8)

  • et non parcet oculus meus neque miserebor sed vias tuas inponam tibi et abominationes tuæ in medio tui erunt et scietis quia ego sum Dominus percutiens (Prophetia Ezechielis 7, 9)

  • plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias ejus interfectis (Prophetia Ezechielis 11, 6)

  • eo quod non fueris recordata dierum adulescentiæ tuæ et provocasti me in omnibus his quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi ait Dominus Deus et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis (Prophetia Ezechielis 16, 43)

  • idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo domus Israël ait Dominus Deus convertimini et agite pænitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas (Prophetia Ezechielis 18, 30)

  • et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima domus Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 20, 44)

  • et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viæ civitatis coniciet (Prophetia Ezechielis 21, 19)

  • ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor juxta vias tuas et juxta adinventiones tuas judicavi te dicit Dominus (Prophetia Ezechielis 24, 14)

  • et dicitis non est recta via Domini unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 20)

  • et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris juxta vias eorum et adinventiones judicavi eos (Prophetia Ezechielis 36, 19)

  • sed adversum Dominatorem caëli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias ejus et cogitationes ejus reddam ei (Prophetia Osee 4, 9)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina