Gefunden 334 Ergebnisse für: Abraham Saram Isaac foedus descensus

  • “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego percussi foedus cum patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis, dicens: (Liber Ieremiae 34, 13)

  • Et dabo viros, qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis, quibus assensi sunt in conspectu meo, sicut vitulum, quem conciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius, (Liber Ieremiae 34, 18)

  • Et convertam eos in terram, quam iuravi patribus eorum, Abraham, Isaac et Iacob; et possidebunt eam et multiplicabo eos, et non minorabuntur; (Liber Baruch 2, 34)

  • et tulit de semine regni pepigitque cum eo foedus et accepit ab eo iusiurandum, sed et fortes terrae sustulit, (Prophetia Ezechielis 17, 13)

  • Spreverat enim iuramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam et, cum omnia haec fecerit, non effugiet. (Prophetia Ezechielis 17, 18)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam iuramentum meum, quod sprevit, et foedus meum, quod praevaricatus est, ponam in caput eius (Prophetia Ezechielis 17, 19)

  • “Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: “Unus erat Abraham et hereditate possedit terram; nos autem multi, nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 33, 24)

  • Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum, (Prophetia Ezechielis 37, 26)

  • neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum, (Prophetia Danielis 3, 35)

  • Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter. (Prophetia Osee 2, 20)

  • In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)

  • Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri. (Prophetia Osee 10, 4)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina