Gefunden 772 Ergebnisse für: Ala
Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas, in circuitu et intus plenae sunt oculis; et requiem non habent die et nocte dicentia: “Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est!”. (Apocalypsis Ioannis 4, 8)
Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 5, 8)
et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum. (Apocalypsis Ioannis 9, 9)
Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo. (Apocalypsis Ioannis 11, 1)
Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis. (Apocalypsis Ioannis 12, 14)
Et unum ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 7)
Et audivi vocem magnam de templo dicentem septem an gelis: “Ite et effundite septem phialas irae Dei in terram”. (Apocalypsis Ioannis 16, 1)
Et abiit primus et effudit phialam suam in terram; et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines, qui habebant characterem bestiae, et eos, qui adorabant imaginem eius. (Apocalypsis Ioannis 16, 2)
Et secundus effudit phialam suam in mare; et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est, quae est in mari. (Apocalypsis Ioannis 16, 3)
Et tertius effudit phialam suam in flumina et in fontes aquarum; et factus est sanguis. (Apocalypsis Ioannis 16, 4)
Et quartus effudit phialam suam in solem; et datum est illi aestu afficere homines in igne. (Apocalypsis Ioannis 16, 8)
Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiae; et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore (Apocalypsis Ioannis 16, 10)