Gefunden 69 Ergebnisse für: Altera
Sub firmamento autem pennae eorum rectae altera ad alteram; unumquodque duabus alis velabat corpus suum. (Prophetia Ezechielis 1, 23)
Et fuit aquila altera grandis, magnis alis multisque plumis; et ecce vinea ista, quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam abundantius quam areolae, in quibus erat plantata. (Prophetia Ezechielis 17, 7)
Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum erat intrinsecus, et caelatae palmae erant, una hinc et altera inde, in postibus eius. (Prophetia Ezechielis 40, 26)
longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem duodecim cubitorum, et decem gradibus ascendebatur ad illud, et columnae erant in postibus, una hinc et altera inde. (Prophetia Ezechielis 40, 49)
Et vidi ego Daniel: et ecce duo alii stabant, unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. (Prophetia Danielis 12, 5)
et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 3)
Tunc ait homini: “Extende manum tuam”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 13)
Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 61)
Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 62)
Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 1)
Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit. (Evangelium secundum Marcum 11, 12)
Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. (Evangelium secundum Lucam 9, 29)