Gefunden 195 Ergebnisse für: Arca testamenti tabernaculi
qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. (Epistula II ad Corinthios 3, 6)
Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur; (Epistula II ad Corinthios 3, 14)
in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus. (Epistula ad Hebraeos 7, 22)
sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo. (Epistula ad Hebraeos 8, 2)
Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. (Epistula ad Hebraeos 8, 6)
aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, (Epistula ad Hebraeos 9, 4)
Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis. (Epistula ad Hebraeos 9, 15)
dicens: “Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus”; (Epistula ad Hebraeos 9, 20)
quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? (Epistula ad Hebraeos 10, 29)
et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel. (Epistula ad Hebraeos 12, 24)
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum, (Epistula ad Hebraeos 13, 20)
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam. (Epistula I Petri 3, 20)