Gefunden 214 Ergebnisse für: Bellum Raba Ammonitas et Ioab et Sirom
vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. (Liber I Paralipomenon 5, 22)
Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)
Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin. (Liber I Paralipomenon 8, 40)
dixitque: “Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux”. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps. (Liber I Paralipomenon 11, 6)
Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem reliqua urbis instauravit. (Liber I Paralipomenon 11, 8)
Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus, (Liber I Paralipomenon 11, 20)
Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem, (Liber I Paralipomenon 11, 26)
Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae, (Liber I Paralipomenon 11, 39)
cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim”. (Liber I Paralipomenon 14, 15)
Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis. (Liber I Paralipomenon 18, 15)
conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. (Liber I Paralipomenon 19, 7)
Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium. (Liber I Paralipomenon 19, 8)