Gefunden 214 Ergebnisse für: Bellum Raba Ammonitas et Ioab et Sirom

  • Et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens: “Leniter mihi agite cum puero Absalom”. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom. (Liber II Samuelis 18, 5)

  • Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens: “Vidi Absalom pendere de quercu”. (Liber II Samuelis 18, 10)

  • Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: “Si vidisti, quare non confodisti eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum”. (Liber II Samuelis 18, 11)

  • Qui dixit ad Ioab: “Et si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis, praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens: “Custodite, quisquis sit, puerum Absalom!”. (Liber II Samuelis 18, 12)

  • Et ait Ioab: “Non ita praestolabor coram te”. Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu; (Liber II Samuelis 18, 14)

  • et cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum. (Liber II Samuelis 18, 15)

  • Cecinit autem Ioab bucina, et destitit populus persequi fugientem Israel, quia Ioab retinuit populum. (Liber II Samuelis 18, 16)

  • Ad quem Ioab dixit: “Non es vir boni nuntii in hac die, sed nuntiabis in alia; hodie enim non nuntiabis bona, eo quod filius regis est mortuus”. (Liber II Samuelis 18, 20)

  • Et ait Ioab Aethiopi: “Vade et nuntia regi, quae vidisti”. Adoravit Aethiops Ioab et cucurrit. (Liber II Samuelis 18, 21)

  • Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: “Quidquid evenerit, etiam ego curram post Aethiopem!”. Dixitque Ioab: “Quid vis currere, fili mi? Non erit tibi merces pro bono nuntio”. (Liber II Samuelis 18, 22)

  • Et ait rex: “Estne pax puero Absalom?”. Dixitque Achimaas: “Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit”. (Liber II Samuelis 18, 29)

  • Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum. (Liber II Samuelis 19, 2)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina