Gefunden 30 Ergebnisse für: Bysso

  • filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro et argento, aere et ferro et lapidibus et lignis, in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino, et qui scit caelare omnem sculpturam et adinvenire prudenter, quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui. (Liber II Paralipomenon 2, 13)

  • Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco et bysso et intexuit ei cherubim. (Liber II Paralipomenon 3, 14)

  • A purpura et bysso, quae super illos tineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et erit opprobrium in regione. (Liber Baruch 6, 71)

  • et vestivi te discoloribus et calceavi te calceis corii delphini et cinxi te bysso et indui te serico. (Prophetia Ezechielis 16, 10)

  • Et ornata es auro et argento et vestita es bysso et serico et multicoloribus. Similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et apta ad regnum. (Prophetia Ezechielis 16, 13)

  • Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide. (Evangelium secundum Lucam 16, 19)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina