Gefunden 223 Ergebnisse für: Captivitatem Babylonis

  • postquam adduxit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam et principes et inclusores et potentes et populum terrae ex Ierusalem et induxit eos in Babylonem. (Liber Baruch 1, 9)

  • et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis et pro vita Balthasar filii eius, ut sint dies eorum, sicuti sunt dies caeli super terram; (Liber Baruch 1, 11)

  • et dabit Dominus virtutem nobis et illuminabit oculos nostros, et vivemus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis et sub umbra Balthasar filii eius et serviemus eis multis diebus et inveniemus gratiam in conspectu eorum. (Liber Baruch 1, 12)

  • “Sic dicit Dominus: Inclinate umerum vestrum et servite regi Babylonis et sedebitis super terram, quam dedi patribus vestris. (Liber Baruch 2, 21)

  • Et si non audieritis vocem Domini, ut serviatis regi Babylonis, deficere faciam a civitatibus Iudae et a plateis Ierusalem (Liber Baruch 2, 22)

  • Et non audivimus vocem tuam, ut serviremus regi Babylonis; et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut eicerentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo; (Liber Baruch 2, 24)

  • Vidi enim captivitatem filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. (Liber Baruch 4, 10)

  • Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem, sic videbunt cito a Deo vestram salutem, quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni. (Liber Baruch 4, 24)

  • Dic: Ego portentum vestrum. Quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt. (Prophetia Ezechielis 12, 11)

  • “Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Ierusalem et assumpsit regem et principes eius et adduxit eos ad semetipsum in Babylonem; (Prophetia Ezechielis 17, 12)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. (Prophetia Ezechielis 17, 16)

  • Et miserunt eum in caveam in circulis et adduxerunt eum ad regem Babylonis; qui misit eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes Israel. (Prophetia Ezechielis 19, 9)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina