Gefunden 85 Ergebnisse für: Carnem
Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus. (Epistula ad Romanos 8, 5)
Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. (Epistula ad Romanos 8, 12)
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis. (Epistula ad Romanos 8, 13)
Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem, (Epistula ad Romanos 9, 3)
quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 9, 5)
si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis. (Epistula ad Romanos 11, 14)
Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit. (Epistula ad Romanos 14, 21)
Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; (Epistula I ad Corinthios 1, 26)
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. (Epistula I ad Corinthios 8, 13)
Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari? (Epistula I ad Corinthios 10, 18)
Cum hoc ergo voluissem, numquid levitate usus sum? Aut, quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me “Est, est” et “Non, non”? (Epistula II ad Corinthios 1, 17)
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. (Epistula II ad Corinthios 5, 16)