Gefunden 337 Ergebnisse für: Christo Iesu
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. (Epistula ad Romanos 6, 11)
Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)
Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu; (Epistula ad Romanos 8, 1)
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)
neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 8, 39)
Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto, (Epistula ad Romanos 9, 1)
Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem, (Epistula ad Romanos 9, 3)
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. (Epistula ad Romanos 12, 5)
Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est. (Epistula ad Romanos 14, 14)
qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus. (Epistula ad Romanos 14, 18)
ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi. (Epistula ad Romanos 15, 6)
ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto. (Epistula ad Romanos 15, 16)