Gefunden 814 Ergebnisse für: Concilium Ierusalem

  • Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini. (Actus Apostolorum 9, 28)

  • Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno. (Actus Apostolorum 10, 39)

  • Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione, (Actus Apostolorum 11, 2)

  • Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam; (Actus Apostolorum 11, 22)

  • Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus. (Actus Apostolorum 12, 25)

  • Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt; (Actus Apostolorum 13, 27)

  • qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem. (Actus Apostolorum 13, 31)

  • Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione. (Actus Apostolorum 15, 2)

  • Et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Ierusalem, quae in ea eventura sint mihi ignorans, (Actus Apostolorum 20, 22)

  • is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium”. (Actus Apostolorum 21, 11)

  • Quod cum audissemus, rogabamus nos et, qui loci illius erant, ne ipse ascenderet Ierusalem. (Actus Apostolorum 21, 12)

  • Tunc respondit Paulus: “Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu”. (Actus Apostolorum 21, 13)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina