Gefunden 814 Ergebnisse für: Concilium Ierusalem

  • Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion; post tergum tuum caput movit filia Ierusalem. (Liber II Regum 19, 21)

  • de Ierusalem quippe egredientur reliquiae, et, quod relinquetur, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber II Regum 19, 31)

  • Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Haphsiba. (Liber II Regum 21, 1)

  • Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: “In Ierusalem ponam nomen meum”. (Liber II Regum 21, 4)

  • Posuit quoque palum Aserae, quem fecerat, in templo, super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius: “In templo hoc et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum; (Liber II Regum 21, 7)

  • propterea haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Ierusalem et Iudam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures eius. (Liber II Regum 21, 12)

  • Et extendam super Ierusalem funiculum Samariae et pondus domus Achab et extergam Ierusalem sicut qui extergit vas, extergit et convertit super faciem eius. (Liber II Regum 21, 13)

  • Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad summum, absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino. (Liber II Regum 21, 16)

  • Viginti et duo annorum erat Amon, cum regnare coepisset, duobusque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Mesallemeth filia Harus de Ieteba. (Liber II Regum 21, 19)

  • Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Idida filia Adaia de Bascath. (Liber II Regum 22, 1)

  • Ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicam et Achobor et Saphan et Asaia ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii Haraas custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in secunda, locutique sunt ad eam, (Liber II Regum 22, 14)

  • Qui misit, et congregati sunt ad eum omnes senes Iudae et Ierusalem; (Liber II Regum 23, 1)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina