Gefunden 3356 Ergebnisse für: Cor

  • “Cum dixerit vobis pharao: "Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et proice eam coram pharaone, ac vertetur in colubrum”. (Liber Exodus 7, 9)

  • Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt, sicut praeceperat Dominus; proiecitque Aaron virgam coram pharaone et servis eius, quae versa est in colubrum. (Liber Exodus 7, 10)

  • Induratumque est cor pharaonis, et non audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 7, 13)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ingravatum est cor pharaonis: non vult dimittere populum. (Liber Exodus 7, 14)

  • Feceruntque ita Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus. Et elevans virgam percussit aquam fluminis coram pharaone et servis eius; quae versa est in sanguinem. (Liber Exodus 7, 20)

  • Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis; et induratum est cor pharaonis, nec audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 7, 22)

  • Avertitque se et ingressus est domum suam nec ad hoc apposuit cor suum. (Liber Exodus 7, 23)

  • Videns autem pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 8, 11)

  • et dixerunt malefici ad pharaonem: “Digitus Dei est hic”. Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. (Liber Exodus 8, 15)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 8, 16)

  • Fecitque Dominus ita; et venit musca gravissima in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti, corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis. (Liber Exodus 8, 20)

  • Et ait Moyses: “Non potest ita fieri: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro; quod si mactaverimus ea, quae colunt Aegyptii, coram eis, lapidibus nos obruent. (Liber Exodus 8, 22)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina