Gefunden 221 Ergebnisse für: Cuius
Respondens dux, super cuius manum rex incumbebat, homini Dei ait: “Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo, numquid poterit esse, quod loqueris?”. Qui ait: “Videbis oculis tuis et inde non comedes”. (Liber II Regum 7, 2)
Porro rex ducem illum, in cuius manu incumbebat, constituit ad portam; quem conculcavit turba in introitu, et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. (Liber II Regum 7, 17)
Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: “Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis”. (Liber II Regum 8, 1)
Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: “Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus”. (Liber II Regum 8, 5)
Quod si dixeritis mihi: “In Domino Deo nostro habemus fiduciam”, nonne iste est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem: “Ante altare hoc adorabitis in Ierusalem?”. (Liber II Regum 18, 22)
Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel. (Liber I Paralipomenon 1, 34)
Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. (Liber I Paralipomenon 1, 50)
Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites. (Liber I Paralipomenon 2, 17)
Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat (Liber I Paralipomenon 3, 10)
Et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Raphaia, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel. (Liber I Paralipomenon 8, 37)
Mosa vero genuit Banaa, cuius filius Raphaia genuit Elasa, de quo ortus est Asel. (Liber I Paralipomenon 9, 43)
Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. (Liber I Paralipomenon 11, 23)