Gefunden 221 Ergebnisse für: Dei Abraham et Ismaël

  • Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super hac re. (Liber Genesis 24, 9)

  • “Domine,Deus domini mei Abraham, occurre obsecro mihi hodie et fac misericordiam cum domino meo Abraham. (Liber Genesis 24, 12)

  • Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham habens hydriam in scapula: (Liber Genesis 24, 15)

  • dicens: “Benedictus Dominus, Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei”. (Liber Genesis 24, 27)

  • At ille: “Servus, inquit, Abraham sum; (Liber Genesis 24, 34)

  • Veni ergo hodie ad fontem et dixi: Domine, Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, (Liber Genesis 24, 42)

  • Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino, Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius. (Liber Genesis 24, 48)

  • Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum. (Liber Genesis 24, 52)

  • Dimiserunt ergo Rebeccam sororem eorum et nutricem illius servumque Abraham et comites eius, (Liber Genesis 24, 59)

  • Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam, (Liber Genesis 25, 1)

  • Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac; (Liber Genesis 25, 5)

  • Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum. (Liber Genesis 25, 8)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina