Gefunden 600 Ergebnisse für: Deum

  • Et offenderunt filii Israel operibus non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam. (Liber II Regum 17, 9)

  • Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt credere in Dominum Deum suum. (Liber II Regum 17, 14)

  • Et unaquaeque gens fabricata est deum suum; posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant. (Liber II Regum 17, 29)

  • sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum”. (Liber II Regum 17, 39)

  • Forte audiet Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et puniet verba, quae audivit Dominus Deus tuus; et fac orationem pro reliquiis, quae remanent”. (Liber II Regum 19, 4)

  • Inclina aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, qui misit, ut exprobraret Deum viventem. (Liber II Regum 19, 16)

  • Et dereliquit Dominum, Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini. (Liber II Regum 21, 22)

  • Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: “Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi!”. Et praestitit Deus quae precatus est. (Liber I Paralipomenon 4, 10)

  • Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. (Liber I Paralipomenon 5, 20)

  • Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. (Liber I Paralipomenon 5, 25)

  • Et timuit Deum tunc temporis dicens: “Quomodo possum ad me introducere arcam Dei?”. (Liber I Paralipomenon 13, 12)

  • Consuluitque David Deum dicens: “Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea?”. Et dixit ei Dominus: “Ascende, et tradam eos in manu tua”. (Liber I Paralipomenon 14, 10)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina