Gefunden 220 Ergebnisse für: Dico
Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Lucam 21, 32)
Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei”. (Evangelium secundum Lucam 22, 16)
Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat”. (Evangelium secundum Lucam 22, 18)
Et ille dixit: “Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me”. (Evangelium secundum Lucam 22, 34)
Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent”. (Evangelium secundum Lucam 22, 37)
Et dixit illi: “Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso”. (Evangelium secundum Lucam 23, 43)
Et dicit ei: “Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 51)
Respondit Iesus et dixit ei: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 3)
Respondit Iesus: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)
Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis. (Evangelium secundum Ioannem 3, 11)
Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam (Evangelium secundum Ioannem 4, 35)
Respondit itaque Iesus et dixit eis: “Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 19)