Gefunden 46 Ergebnisse für: Dixerit
De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? (Evangelium secundum Marcum 12, 26)
Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis. (Evangelium secundum Marcum 13, 21)
Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, (Evangelium secundum Lucam 12, 45)
Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. (Evangelium secundum Lucam 20, 19)
Dicit mater eius ministris: “Quodcumque dixerit vobis, facite”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 5)
Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; (Evangelium secundum Ioannem 13, 28)
Si quis autem vobis dixerit: “Hoc immolaticium est idolis”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam; (Epistula I ad Corinthios 10, 28)
Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore; (Epistula I ad Corinthios 12, 15)
et si dixerit auris: “Non sum oculus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore. (Epistula I ad Corinthios 12, 16)
Si quis dixerit: “Diligo Deum”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere. (Epistula I Ioannis 4, 20)