Gefunden 83 Ergebnisse für: Efrom agro
Collegit ergo in agro usque ad vesperam; et, quae collegerat virga excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram (id est tres modios). (Liber Ruth 2, 17)
Cui dixit socrus: “Melius est, filia mea, ut cum puellis eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam tibi molestus sit”. (Liber Ruth 2, 22)
Booz propinquus noster, cuius puellis in agro iuncta eras, ecce ipse hac nocte aream hordei ventilat. (Liber Ruth 3, 2)
et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque principum, ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro; et lapis ille magnus, super quem posuerunt arcam Domini, testis est usque in hunc diem in agro Iosue Bethsamitis. (Liber I Samuelis 6, 18)
Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “Quid habet populus quod plorat?”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes. (Liber I Samuelis 11, 5)
Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro, ubicumque fueris; et ego loquar de te ad patrem meum et, quodcumque videro, nuntiabo tibi”. (Liber I Samuelis 19, 3)
Dixit autem David ad Ionathan: “Ecce neomenia est crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum; dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae. (Liber I Samuelis 20, 5)
Absconditus est ergo David in agro; et venit neomenia, et sedit rex ad mensam ad comedendum. (Liber I Samuelis 20, 24)
Et invenerunt virum Aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David; dederuntque ei panem, et comedit, et dederunt ei aquam bibere, (Liber I Samuelis 30, 11)
Et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat, qui eos interveniens prohibere posset; et percussit alter alterum et interfecit eum. (Liber II Samuelis 14, 6)
Factum est igitur in tempore illo, ut Ieroboam egrederetur de Ierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo; erant autem duo tantum in agro. (Liber I Regum 11, 29)
Qui mortui fuerint de Ieroboam in civitate, comedent eos canes; qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli, quia Dominus locutus est. (Liber I Regum 14, 11)