Gefunden 162 Ergebnisse für: Eliseus Iordanem

  • Dixit autem Eliseus ad regem Israel: “Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae”. Et ait illi rex Israel: “Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab?”. (Liber II Regum 3, 13)

  • Dixit autem Eliseus: “Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem; (Liber II Regum 3, 14)

  • Cui dixit Eliseus: “Quid vis, ut faciam tibi? Dic mihi: Quid habes in domo tua?”. At illa respondit: “Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi vasculum olei”. (Liber II Regum 4, 2)

  • Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem. Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut comederet panem. (Liber II Regum 4, 8)

  • Et concepit mulier et peperit filium in tempore isto anni alterius, quo dixerat Eliseus. (Liber II Regum 4, 17)

  • Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius; (Liber II Regum 4, 32)

  • Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque puero suo: “Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum”. (Liber II Regum 4, 38)

  • Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens: “Quare scidisti vestimenta tua? Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel”. (Liber II Regum 5, 8)

  • Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens: “Vade et lavare septies in Iordane; et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis”. (Liber II Regum 5, 10)

  • Ipse autem ingressus stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: “Unde venis, Giezi?”. Qui respondit: “Non ivit servus tuus quoquam”. (Liber II Regum 5, 25)

  • Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum”. Qui dixit: “Ite”. (Liber II Regum 6, 2)

  • Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Iordanem, caedebant ligna. (Liber II Regum 6, 4)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina