Gefunden 2327 Ergebnisse für: Eos
Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel. (Liber Genesis 49, 7)
Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum. (Liber Genesis 50, 1)
Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros”. Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus. (Liber Genesis 50, 21)
Cumque adiurasset eos atque dixisset: “Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto”, (Liber Genesis 50, 25)
Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses. (Liber Exodus 1, 11)
Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant. (Liber Exodus 1, 12)
Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos (Liber Exodus 1, 13)
Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: “Quare percutis proximum tuum?”. (Liber Exodus 2, 13)
Vade et congrega seniores Israel et dices ad eos: Dominus, Deus patrum vestrorum, apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos et vidi omnia, quae acciderunt vobis in Aegypto; (Liber Exodus 3, 16)
Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: “Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant”. Cui ait Iethro: “Vade in pace”. (Liber Exodus 4, 18)
Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua. (Liber Exodus 4, 20)
Ait ad eos rex Aegypti: “Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra”. (Liber Exodus 5, 4)