Gefunden 1195 Ergebnisse für: Ergo
Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. (Epistula ad Romanos 11, 22)
Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)
Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. (Epistula ad Romanos 13, 12)
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 7)
Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. (Epistula ad Romanos 14, 13)
Non ergo blasphemetur bonum vestrum! (Epistula ad Romanos 14, 16)
Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote! (Epistula I ad Corinthios 4, 16)
Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit! (Epistula I ad Corinthios 6, 15)
Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro. (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. (Epistula I ad Corinthios 7, 26)
Quae est ergo merces mea? Ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate mea in evangelio. (Epistula I ad Corinthios 9, 18)
Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid? (Epistula I ad Corinthios 10, 19)