Gefunden 203 Ergebnisse für: Exercitus Israelis tubis

  • sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conducticii. (Liber I Maccabaeorum 6, 29)

  • Et erat numerus exercitus eius centum milia peditum et viginti milia equitum, et elephanti triginta duo docti ad proelium. (Liber I Maccabaeorum 6, 30)

  • Et surrexit rex ante lucem et excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt (Liber I Maccabaeorum 6, 33)

  • Et residuos equites hinc et inde statuit in duas partes exercitus excitaturos et protecturos in legionibus. (Liber I Maccabaeorum 6, 38)

  • Et distincta est pars exercitus regis super montes excelsos, et quidam per loca humilia; et ibant caute et ordinate. (Liber I Maccabaeorum 6, 40)

  • Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis. (Liber I Maccabaeorum 6, 41)

  • Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri. (Liber I Maccabaeorum 6, 42)

  • reversus esset a Perside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia. (Liber I Maccabaeorum 6, 56)

  • Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: “Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni. (Liber I Maccabaeorum 6, 57)

  • Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum. (Liber I Maccabaeorum 7, 2)

  • Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super sedem regni sui. (Liber I Maccabaeorum 7, 4)

  • et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina