Gefunden 1422 Ergebnisse für: Filii Adam
Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi. (Liber Genesis 36, 31)
mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: “Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non?”. (Liber Genesis 37, 32)
Quam cum agnovisset pater, ait: “Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph”. (Liber Genesis 37, 33)
Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. (Liber Genesis 41, 50)
Et ingressi sunt filii Israel terram Aegypti cum aliis, qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 5)
Omnes filii unius viri sumus; sinceri sumus, nec quidquam famuli tui machinantur mali”. (Liber Genesis 42, 11)
At illi: “Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super”. (Liber Genesis 42, 13)
Et habitabis in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides. (Liber Genesis 45, 10)
Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere. (Liber Genesis 45, 21)
Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem, (Liber Genesis 46, 5)
filii eius et nepotes, filiae et cuncta simul progenies. (Liber Genesis 46, 7)
Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. (Liber Genesis 46, 9)