Gefunden 170 Ergebnisse für: Fratribus
Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre. (Liber Genesis 50, 14)
Quibus transactis, locutus est fratribus suis: “Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob”. (Liber Genesis 50, 24)
Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa, (Liber Exodus 1, 6)
In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis. (Liber Exodus 2, 11)
post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum (Liber Leviticus 25, 48)
Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad Madianitin, vidente Moyse et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi conventus. (Liber Numeri 25, 6)
Quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius. (Liber Numeri 27, 10)
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit, et possideant etiam ipsi terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis trans Iordanem; tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. (Liber Deuteronomii 3, 20)
Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 10, 9)
Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum; (Liber Deuteronomii 15, 7)
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis, (Liber Deuteronomii 18, 15)
Si deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel et, vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 24, 7)