Gefunden 32 Ergebnisse für: Geth
Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, in quibus solis relicti sunt. (Liber Iosue 11, 22)
Et mittentes congregaverunt omnes principes Philisthinorum ad se et dixerunt: “Quid faciemus de arca Dei Israel?”. Responderuntque: “In Geth circumducatur arca Dei Israel”. Et circumduxerunt arcam Dei Israel. (Liber I Samuelis 5, 8)
Hi sunt autem tumores aurei, quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum; (Liber I Samuelis 6, 17)
Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum. (Liber I Samuelis 7, 14)
Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi. (Liber I Samuelis 17, 4)
Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. (Liber I Samuelis 17, 23)
Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron. (Liber I Samuelis 17, 52)
Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth. (Liber I Samuelis 21, 11)
Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth. (Liber I Samuelis 21, 13)
Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth. (Liber I Samuelis 27, 2)
Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel. (Liber I Samuelis 27, 3)
Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum. (Liber I Samuelis 27, 4)