Gefunden 131 Ergebnisse für: Gratia salute
Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. (Liber Ecclesiasticus 32, 9)
Ante tonitruum praeibit coruscatio, et ante verecundum praeibit gratia. (Liber Ecclesiasticus 32, 14)
Non est illi data a Domino gratia: omni enim sapientia defraudatus est. (Liber Ecclesiasticus 37, 24)
Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et eleemosyna in saeculum permanet. (Liber Ecclesiasticus 40, 17)
Israel salvatus est in Domino salute aeterna; non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi. (Liber Isaiae 45, 17)
qui enim induxit in vos mala, inducet in vos aeternam iucunditatem cum salute vestra. (Liber Baruch 4, 29)
Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis. (Prophetia Zachariae 11, 10)
Et ingressus ad eam dixit: “Ave, gratia plena, Dominus tecum”. (Evangelium secundum Lucam 1, 28)
Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum. (Evangelium secundum Lucam 2, 40)
Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines. (Evangelium secundum Lucam 2, 52)
Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 32)
Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 33)