Gefunden 115 Ergebnisse für: Habens

  • Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. (Evangelium secundum Lucam 7, 8)

  • Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te”. (Evangelium secundum Lucam 11, 36)

  • Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter, donec inveniat? (Evangelium secundum Lucam 15, 8)

  • Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”, (Evangelium secundum Lucam 17, 7)

  • Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”. (Evangelium secundum Lucam 19, 17)

  • dicentes: “Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Lucam 20, 28)

  • Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens. (Evangelium secundum Ioannem 5, 2)

  • Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. (Evangelium secundum Ioannem 5, 4)

  • Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 6)

  • Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 10)

  • Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter. (Actus Apostolorum 1, 12)

  • Qui dixerunt: “Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te”. (Actus Apostolorum 10, 22)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina