Gefunden 2015 Ergebnisse für: Hae
Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum. (Epistula I Ioannis 3, 11)
Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt, (Epistula I Ioannis 5, 3)
quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra. (Epistula I Ioannis 5, 4)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est. (Epistula I Ioannis 5, 11)
Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei. (Epistula I Ioannis 5, 13)
Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos. (Epistula I Ioannis 5, 14)
Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis. (Epistula II Ioannis 1, 6)
Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: “Increpet te Dominus!”. (Epistula Iudae 1, 9)
Scribe ergo, quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec. (Apocalypsis Ioannis 1, 19)
Angelo ecclesiae, quae est Ephesi, scribe: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: (Apocalypsis Ioannis 2, 1)
Et angelo ecclesiae, quae est Smyrnae, scribe: Haec dicit Primus et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit: (Apocalypsis Ioannis 2, 8)
Et angelo ecclesiae, quae est Pergami, scribe: Haec dicit, qui habet romphaeam ancipitem acutam: (Apocalypsis Ioannis 2, 12)