Gefunden 359 Ergebnisse für: Holy Bible: Sacerdotes sacra vestimenta sua

  • Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca. (Liber I Paralipomenon 15, 24)

  • Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis iugiter coram arca foederis Dei. (Liber I Paralipomenon 16, 6)

  • Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon, (Liber I Paralipomenon 16, 39)

  • Sadoc autem filius Achitob et Achimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba. (Liber I Paralipomenon 18, 16)

  • et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas. (Liber I Paralipomenon 23, 2)

  • Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius. (Liber I Paralipomenon 26, 28)

  • Fecit quoque luteres decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant; porro in mari sacerdotes lavabantur. (Liber II Paralipomenon 4, 6)

  • et intulerunt eam et tabernaculum conventus et omnem paraturam tabernaculi. Porro omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes levitici generis. (Liber II Paralipomenon 5, 5)

  • Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum ad Dabir templi, in sancta sanctorum subter alas cherubim, (Liber II Paralipomenon 5, 7)

  • Egressis autem sacerdotibus de sanctuario — omnes enim sacerdotes, qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt, non observantes vices et ministeriorum ordinem, (Liber II Paralipomenon 5, 11)

  • et Levitae cantores, omnes, qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun, filii et fratres eorum, vestiti byssinis, cymbalis et psalteriis et citharis stabant ad orientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis — (Liber II Paralipomenon 5, 12)

  • nec potuerunt sacerdotes stare et ministrare propter nubem; compleverat enim gloria Domini domum Dei. (Liber II Paralipomenon 5, 14)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina