Gefunden 334 Ergebnisse für: Iacob

  • Peperit quoque Zelpha ancilla Liae Iacob alterum filium. (Liber Genesis 30, 12)

  • Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei”. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30, 16)

  • Et exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium quintum (Liber Genesis 30, 17)

  • Rursum Lia concepit et peperit Iacob sextum filium (Liber Genesis 30, 19)

  • Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: “Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam. (Liber Genesis 30, 25)

  • Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat reliquos greges Laban. (Liber Genesis 30, 36)

  • Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis, ex parte ita decorticavit eas, ut in his, quae spoliata fuerant, candor appareret. (Liber Genesis 30, 37)

  • Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum grege Laban. (Liber Genesis 30, 40)

  • Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione conciperent. (Liber Genesis 30, 41)

  • Quando vero pecora debilia erant, non ponebat eas. Factaque sunt debilia Laban et robusta Iacob; (Liber Genesis 30, 42)

  • Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicen tium: “Tulit Iacob omnia, quae fuerunt patris nostri, et de patris nostri facultate acquisivit has divitias”, (Liber Genesis 31, 1)

  • Et dixit Dominus ad Iacob: “Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem tuam, eroque tecum”. (Liber Genesis 31, 3)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina