Gefunden 461 Ergebnisse für: Iesus
Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam. (Evangelium secundum Ioannem 5, 1)
Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “Vis sanus fieri?”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 6)
Dicit ei Iesus: “Surge, tolle grabatum tuum et ambula”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 8)
Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. (Evangelium secundum Ioannem 5, 13)
Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 14)
Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 15)
Iesus autem respondit eis: “Pater meus usque modo operatur, et ego operor”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 17)
Respondit itaque Iesus et dixit eis: “Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 19)
Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 1)
Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 3)
Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “Unde ememus panes, ut manducent hi?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 5)
Dixit Iesus: “Facite homines discumbere”. Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. (Evangelium secundum Ioannem 6, 10)