Gefunden 255 Ergebnisse für: Index Opera

  • In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum faceres omnia haec opera mulieris meretricis et procacis? (Prophetia Ezechielis 16, 30)

  • Ego Dominus locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec parcam nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te”, dicit Dominus. (Prophetia Ezechielis 24, 14)

  • Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras; iuxta vias eorum et iuxta opera eorum iudicavi eos. (Prophetia Ezechielis 36, 19)

  • Daniel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac, Misac et Abdenago; ipse autem Daniel erat in foribus regis. (Prophetia Danielis 2, 49)

  • Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera provinciae Babylonis, Sedrac, Misac et Abdenago; viri isti te, rex, non honorant: deos tuos non colunt et statuam auream, quam erexisti, non adorant”. (Prophetia Danielis 3, 12)

  • quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua veritas. (Prophetia Danielis 3, 27)

  • Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 57)

  • Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius veritas, et viae eius iudicium, et gradientes in superbia potest humiliare”. (Prophetia Danielis 4, 34)

  • Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies; cumque surrexissem, faciebam opera regis et stupebam ad visionem, et non erat qui intellegeret. (Prophetia Danielis 8, 27)

  • Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei. (Prophetia Osee 4, 9)

  • Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)

  • Et non dicunt in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordari. Nunc circumdederunt eos opera sua, coram facie mea facta sunt. (Prophetia Osee 7, 2)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina