Gefunden 5 Ergebnisse für: Ingrediamur
Cui respondit dominus: “Non ingrediamur oppidum gentis alienae, quae non est de filiis Israel, sed transibimus usque Gabaa”. (Liber Iudicum 19, 12)
Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius. - (Liber Psalmorum 132, 7)
Annuntiate in Iuda et in Ierusalem auditum facite; et loquimini et canite tuba in terra, clamate fortiter et dicite: “Congregamini, et ingrediamur civitates munitas”. (Liber Ieremiae 4, 5)
“Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)
Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum et a facie exercitus Syriae. Et mansimus in Ierusalem”. (Liber Ieremiae 35, 11)