Gefunden 25 Ergebnisse für: Ioiadae

  • Ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et aggressus eum interfecit; sepultusque est in domo sua in deserto. (Liber I Regum 2, 34)

  • Et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. (Liber I Regum 2, 35)

  • Iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae, qui egressus percussit eum, et mortuus est. Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis. (Liber I Regum 2, 46)

  • Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar sacerdotes; (Liber I Regum 4, 4)

  • Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. (Liber I Paralipomenon 11, 22)

  • Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatus, (Liber I Paralipomenon 11, 24)

  • Banaias vero filius Ioiadae super legiones Cherethi et Phelethi; porro filii David primi ad manum regis. (Liber I Paralipomenon 18, 17)

  • Dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdotis, et in divisione sua viginti quattuor milia; (Liber I Paralipomenon 27, 5)

  • Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur, absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth autem, quae absconderat eum, erat filia regis Ioram, uxor Ioiadae pontificis, soror Ochoziae; et idcirco Athalia non interfecit eum. (Liber II Paralipomenon 22, 11)

  • Fecitque, quod bonum est coram Domino, cunctis diebus Ioiadae sacerdotis. (Liber II Paralipomenon 24, 2)

  • Cumque haec complessent, detulerunt coram rege et Ioiada reliquam partem pecuniae, de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta, phialae quoque et cetera vasa aurea et argentea. Et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae. (Liber II Paralipomenon 24, 14)

  • Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos”. (Liber II Paralipomenon 24, 20)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina