Gefunden 159 Ergebnisse für: Iosue

  • Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue: (Liber Iosue 4, 1)

  • Vocavitque Iosue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de tribubus singulis, (Liber Iosue 4, 4)

  • Fecerunt ergo filii Israel, sicut eis praecepit Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt; ibique posuerunt eos. (Liber Iosue 4, 8)

  • Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis; et sunt ibi usque in praesentem diem. (Liber Iosue 4, 9)

  • Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur, quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus secundum omnia, quae dixerat ei Moyses. Festinavitque populus et transiit. (Liber Iosue 4, 10)

  • In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, omnibus diebus vitae suae. (Liber Iosue 4, 14)

  • Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis. (Liber Iosue 4, 20)

  • Eo tempore ait Dominus ad Iosue: “Fac tibi cultros lapideos et circumcide iterum secundo filios Israel”. (Liber Iosue 5, 2)

  • Horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt a Iosue, quia, sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. (Liber Iosue 5, 7)

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis”. Vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem. (Liber Iosue 5, 9)

  • Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium; perrexitque ad eum et ait: “Noster es an adversariorum?”. (Liber Iosue 5, 13)

  • Cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait: “Quid Dominus meus loquitur ad servum suum?”. (Liber Iosue 5, 15)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina