Gefunden 134 Ergebnisse für: Iudas

  • Et post haec constituit Iudas duces populi, tribunos et centuriones et pentacontarchos et decuriones (Liber I Maccabaeorum 3, 55)

  • Et ait Iudas: “Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos et sancta nostra; (Liber I Maccabaeorum 3, 58)

  • Et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere exercitum regis, qui erat in Emmaus, (Liber I Maccabaeorum 4, 3)

  • Et simul ut dies factus est, apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum, tantum quod tegumenta et gladios non habebant ut volebant. (Liber I Maccabaeorum 4, 6)

  • Et ait Iudas viris, qui secum erant: “Ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis; (Liber I Maccabaeorum 4, 8)

  • Et reversus est Iudas et exercitus eius a persecutione eorum; (Liber I Maccabaeorum 4, 16)

  • Et Iudas reversus est ad spolia castrorum; et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas. (Liber I Maccabaeorum 4, 23)

  • Et venerunt in Idumaeam et castra posuerunt in Bethsuris; et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris. (Liber I Maccabaeorum 4, 29)

  • Dixit autem Iudas et fratres eius: “Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare”. (Liber I Maccabaeorum 4, 36)

  • Tunc ordinavit Iudas viros, ut pugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec mundaret sancta. (Liber I Maccabaeorum 4, 41)

  • Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)

  • Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 3)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina