Gefunden 68 Ergebnisse für: Iuravit

  • Cumque venisset universa multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam”. (Liber II Samuelis 3, 35)

  • iuravit rex et ait: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, (Liber I Regum 1, 29)

  • Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, certe contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. (Liber I Regum 2, 23)

  • Et vocavit Thobiam et iuravit illi et dixit ei: “Diebus quattuordecim hinc non recedes, sed hic manebis, manducans et bibens mecum, et laetificabis animam filiae meae multis afflictam doloribus. (Liber Thobis 8, 20)

  • Et indignatus est rex Nabuchodonosor ad omnem terram istam vehementer. Et iuravit per thronum et regnum suum se vindicaturum esse omnes fines Ciliciae et Damascenae et Syriae, sublaturum se gladio suo et omnes inhabitantes Moab et filios Ammon et omnem Iudaeam et omnes, qui in Aegypto, usquedum veniatur ad fines duorum marium. (Liber Iudith 1, 12)

  • Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat, (Liber Psalmorum 15, 4)

  • Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam nec iuravit in dolum. (Liber Psalmorum 24, 4)

  • Iuravit Dominus et non paenitebit eum: “Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech”. (Liber Psalmorum 110, 4)

  • quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob: (Liber Psalmorum 132, 2)

  • Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. (Liber Psalmorum 132, 11)

  • Et iuravit illis rex et principes. His condicionibus exierunt de munitione. (Liber I Maccabaeorum 6, 61)

  • Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro. (Liber I Maccabaeorum 6, 62)


“Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma e de que a cruz deve ser o nosso pão cotidiano. Assim como o corpo precisa ser nutrido, também a alma precisa da cruz, dia a dia, para purificá-la e desapegá-la das coisas terrenas. Não queremos entender que Deus não quer e não pode salvar-nos nem santificar-nos sem a cruz. Quanto mais Ele chama uma alma a Si, mais a santifica por meio da cruz.” São Padre Pio de Pietrelcina