Gefunden 113 Ergebnisse für: Iustus

  • Statera iusta et ephi iustum et batus iustus sit vobis; (Prophetia Ezechielis 45, 10)

  • quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua veritas. (Prophetia Danielis 3, 27)

  • Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos, quia iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit; non enim audivimus vocem eius. (Prophetia Danielis 9, 14)

  • Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in fide sua vivet”. (Prophetia Habacuc 2, 4)

  • Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit; nescivit autem iniquus confusionem. (Prophetia Sophoniae 3, 5)

  • Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae. (Prophetia Zachariae 9, 9)

  • Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 19)

  • ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)

  • Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; (Evangelium secundum Lucam 2, 25)

  • Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “Vere hic homo iustus erat!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 47)

  • Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus (Evangelium secundum Lucam 23, 50)

  • Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam. (Actus Apostolorum 1, 23)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina