Gefunden 56 Ergebnisse für: Loquar
Ventus plenior his veniet mihi, nunc et ego loquar iudicia mea cum eis”. (Liber Ieremiae 4, 12)
Ibo igitur ad optimates et loquar eis; ipsi enim noverunt viam Domini, iudicium Dei sui”. Ecce hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. (Liber Ieremiae 5, 5)
Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt; ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. (Liber Ieremiae 6, 10)
Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen de iudiciis loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur? Bene est omnibus, qui praevaricantur et inique agunt. (Liber Ieremiae 12, 1)
Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud; (Liber Ieremiae 18, 7)
Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud; (Liber Ieremiae 18, 9)
et egredere ad vallem Benennom, quae est iuxta introitum portae Fictilium, et praedicabis ibi verba, quae ego loquar ad te, (Liber Ieremiae 19, 2)
Et dixi: “Non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius”. Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens. (Liber Ieremiae 20, 9)
Et dixit ad me: “Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum”. (Prophetia Ezechielis 2, 1)
Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: “Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum”. (Prophetia Ezechielis 3, 22)
quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 25)
Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius; (Prophetia Osee 2, 16)