Gefunden 166 Ergebnisse für: Mala
Quoniam intenderunt in te mala, cogitaverunt consilia: nihil potuerunt. (Liber Psalmorum 21, 12)
Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. (Liber Psalmorum 23, 4)
Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. (Liber Psalmorum 28, 3)
PHE. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. (Liber Psalmorum 34, 17)
Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. (Liber Psalmorum 35, 4)
retribuebant mihi mala pro bonis, desolatio est animae meae. (Liber Psalmorum 35, 12)
Et laqueos posuerunt, qui quaerebant animam meam; et, qui requirebant mala mihi, locuti sunt insidias et dolos tota die meditabantur. (Liber Psalmorum 38, 13)
Retribuentes mala pro bonis detrahebant mihi, pro eo quod sequebar bonitatem. (Liber Psalmorum 38, 21)
quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. (Liber Psalmorum 40, 13)
Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. (Liber Psalmorum 40, 15)
Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum Dominus. (Liber Psalmorum 41, 2)
Inimici mei dixerunt mala mihi: “Quando morietur, et peribit nomen eius?”. (Liber Psalmorum 41, 6)